Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 4.3(fr2) Cic. Rep. 4.7 () >>Cic. Rep. 4.11

4.6 Non. 24M Censoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est. Non. 423M Horumin severitatem dicitur inhorruisse primum civitas. Non. 499M Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus. Non. 5M Ita magnam habet vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres. Non. 306M Atque etiam si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. Non. 23M Itaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est.

ch. 74.7 Non. 24M Nolo enim eundem populum imperatorem et portitorem esse terrarum. Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam. Fides enim nomen ipsum mihi videtur habere, cum fit, quod dicitur. Non. 194M In cive excelso atque

-- --

homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionemmeam esse levitatis.

ch. 84.8 Non. 430Msq. Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iurgant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare. Non. 174M eosdem terminos hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae. Non. 293M quod insepultos reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis excipere non potuissent, innocentes necaverint. Non. 519M nec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum. Prisc. GL 3.76K Non enim facile valenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum. Non. 469M Cui quidem utinam vere fideliterabundiente auguraverim.

ch. 9



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 4.3(fr2) Cic. Rep. 4.7 () >>Cic. Rep. 4.11

Powered by PhiloLogic